Este blog dejará de incorporar material como lo vino haciendo desde el primer post.
Volveremos con el espiritu que nos caracteriza los primeros meses del 2021, muchas felicidades.
jueves, 31 de diciembre de 2020
Intermezzo
jueves, 17 de diciembre de 2020
Historia Naturalis Liber XIII
[74] Praeparatur ex eo charta diviso acu in praetenues, sed quam latissimas philyras. principatus medio, atque inde scissurae ordine. hieratica appellabatur antiquitus religiosis tantum voluminibus dicata, quae adulatione Augusti nominem accepit, sicut secunda Liviae a coniuge eius: ita descendit hieratica in tertium nomen.
[75] proximum amphitheatriticae datum fuerat a confecturae loco; excipit hanc Romae Fanni sagax officina tenuatamque curiosa interpolatione principem fecit e plebeia et nomen et dedit; quis non esset ita recurata, in suo mansit amphitheatritica.
miércoles, 9 de diciembre de 2020
Historia Naturalis Liber XIII
[72] radicibus incolae pro ligno utuntur, nec ignis tantum gratia, sed ad alia quoque utensilia vasorum. ex ipso quidem papyro navigia texunt et e libro vela tegetesque, nec non et vestem, etiam stragula ac funes. mandunt quoque crudum decoctumque, sucum tantum devorantes.
[73] nascitur et in Syria circa quem odoratus ille calamus lacum, neque aliis usus est quam inde funibus rex Antigonus in navalibus rebus, nondum sparto communicato. nuper et in Euphrate nascens circa Babylonem papyrum intellectum est eundem usum habere chartae; et tamen adhuc malunt Parthi vestibus litteras intexere.
jueves, 3 de diciembre de 2020
Historia Naturalis Liber XIII
[70] si quidem a Pharo insula, quae nunc Alexandriae ponte iungitur, noctis dieique velifico navigi cursu terram afuisse prodidit. mox aemulatione circa bibliothecas regum Ptolemaei et Eumenis, supprimente chartas Ptolemaeo, idem Varro membranas Pergami tradit repertas. postea promiscue repatuit usus rei qua constat inmortalitas hominum.
[71] Papyrum ergo nascitur in palustribus Aegypti aut quiescentibus Nili aquis, ubi evagatae stagnant duo cubita non excedente altitudine gurgitum, bracchiali radicis obliquae crassitudine, triangulis lateribus, decem non amplius cubitorum longitudine in gracilitatem fastigatum, thyrsi modo cacumen includens, nullo semine aut usu eius alio quam floris ad deos coronandos.
viernes, 27 de noviembre de 2020
Historia Naturalis Liber XIII
[68] Nondum palustria attingimus nec frutices amnium; prius tamen quam digrediamur ab Aegypto, et papyri natura dicetur, cum chartae usu maxime humanitas vitae constet, certe memoria.
[69] et hanc Alexandri Magni victoria repertam auctor est M. Varro, condita in Aegypto Alexandria. antea non fuisse chartarum usum: in palmarum foliis primo scriptitatum, dein quarundam arborum libris. postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse etiam ante Troiana tempora invenimus apud Homerum, illo vero prodente ne terram quidem ipsam, quae nunc Aegyptus, intellegitur, cum in Sebennytico et Saite eius nomo omnis charta nascatur, postea adaggeratam Nilo,
[68] Todavía no abordamos las plantas pantanosas ni los frutos de los ríos; antes de dejar Egipto, sin embargo, hablaremos de la naturaleza del papiro, pues con el uso del papel se construya la cultura y, ciertamente, la memoria de la existencia.
[69] M. Varrón dice que esta planta del papiro fue encontrada durante la victoria de Alejandro Magno, al ser fundada Alejandría en Egipto. Antes no había existido el uso del papel: primero fue el uso para escribir con las hojas de las palmeras, luego las cortezas de algunos árboles. Por otra parte, los documentos públicos (eran escritos) en láminas de plomo, luego, los documentos privados empezaron a elaborarse en libros de tela o tablillas de cera. En efecto, encontramos también en Homero que el uso de tablillas existió aun antes de la guerra de Troya. Efectivamente, transmitido aquello de que se cree que la tierra no era la misma que ahora es Egipto, cuando el papiro crecería en el distrito de Sebentino y Sairo y luego se agregó por sedimentación en el Nilo.
jueves, 19 de noviembre de 2020
Historia Naturalis Liber XIII
[66] Cummim optimam esse ex Aegyptia spina convenit, vermiculatam, colore glauco, puram, sine cortice, dentibus adhaerentem. pretium eius in libras 𐆖 III. deterior ex amygdalis amaris et ceraso, pessima e prunis.
[67] fit et in vitibus infantium ulceribus aptissima, et aliquando in olea dentium dolori, ulmo etiam in Coryco monte Ciliciae ac iunipiro ad nihil utiles, ex ulmi vero cummi et culices ibi nascuntur. fit et e sarcocolla — ita vocatur arbor et cummis — utilissima pictoribus ac medicis, similis pollini turis et ideo candida quam rufa melior. pretium eius quod supra.
[66] Existe acuerdo en que la mejor resina es la de la espina egipcia; es ondulada, de color blanco, lisa, sin corteza adherente a los dientes, su precio es de tres denarios por peso. La inferior es la de almendras amargas o cereza y la peor es la de ciruelo.
[67] También se produce una resina de las vides muy apta para las heridas de los niños, como algunas veces con el olivo para el dolor de dientes; también con el olivo, en el monte Cocico en Cilicia o el enebro que no son útiles para nada; del olmo también nacen allí las resinas y los culex. También ahí se produce resina de la sarcocola – así también se llama el árbol y la resina, muy útil para pintura y medicina, parecida al incienso y hasta tal punto blanca que es mejor que la roja. Su precio es igual al mencionado arriba.
jueves, 12 de noviembre de 2020
Historia Naturalis Liber XIII
[64] ibi et prunus Aegyptia, non dissimilis spinae proxime dictae, pomo mespili, maturescens bruma nec folia dimittens. lignum in pomo grande, sed corpus ipsum natura et copia messium instar incolis; purgatum enim tundunt servantque eius offas.
[65] silvestris fuit et circa Memphin regio tam vastis arboribus, ut terni non quirent circumplecti, unius peculiari miraculo, nec pomum propter usumve aliquem, sed eventum. facies est spinae, folia habet ceu pinnas, quae tactis ab homine ramis cadunt protinus ac postea renascuntur.
[65] Hubo también una región silvestre cerca de Menfis con tan enormes árboles que no pueden ceñirse de tres en tres, con el peculiar prodigio de uno de estos, no por su fruto o algún uso, sino por el resultado. La apariencia es de espina, tiene hojas como plumas, las que se caen al ser tocadas las ramas por el hombre, inmediatamente, crecen de nuevo.




